SALUTIARUM Marchionatus

SALUTIARUM Marchionatus
SALUTIARUM Marchionatus
provinc. est Pedemontii, ad radices Alpium, A. C. 1600. concessa Sabaudiae Duci ab Henrico IV. Galliae Rege locô Bressiae, cum Bugesia, Gesia et Verromaea regiunculis cis Rhodanum. Inter Pedemontium ad Boream et Ortum, Delphinatum ad Occasum, et Comitarum Niceae ad Meridiem. Eius Caput est Salutiae, olim Augusta Vagiennorum, sita in colle, cum arce egregia et remplo magnificentissimo. Sed pendet etiam ex ea Carmaniola, in Pedemontio proprio inserta. Vide Salinae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ITALIA — I. ITALIA apud vetustissimos Scriptores, Brutiorum proprie regio est, quam Phoenices dixêre Itariam, quasi Piceariam, propter picis copiam praestantiamque, ut Bochart, erudite demonstrat. Vide eum Parte prior. l. 2. c. 26. ut et quae dicta suo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARGENTARIUS Mons — vulgo le col de l Argentiere, unus ex Alpibus, per quem transitus e Gallia in Italiam, in limite Marchionatus Salutiarum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PEDEMONTANA Regio — olim regio Taurinorum; nunc Pedemontium vocatur, tamquam pedem montium dicas; quoniam ad radices Alpium est, quae Galliam, Sabaudiamque ab Italia dividunt. Fines eius ponunt Geographi ab Oriente Padum, a Meridie Ligurum Alpes. a Septentrione… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SABAUDIA — regio ampla Galliae Narbonensis ubi olim Allobrogum pars Borealis et Centrones. Habet a Septentrione Lacum Lemanum, et Rhodanum, ab Occidente Rhodanum, a Meridie Delphinatum, ab Ortu Pedemontium et Valesiam, a quibus Alpibus separatur. Sub… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TAURINI — populi Italiae in Gallia Subalpina et Pedemontanae regione inter Libycos ad ortum, Suetrios ad occasum, et Salassos ad Arctos, Padô eos ad Austrum terminante. Licet eos Leander Piemonte indigitet: Horum caput est Augusta Taurinorum, urbs, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VAGENI — qui VAGIENNI Plin. l. 3. c. 5. Bagienni Varroni, Batieni Ptolem. Bacienni Paterculo, populi Liguriae montanae, ad ortum Padi, quorum oppid. vulgo Vigon dicitur. De Vagenis Silius, l. 8. v. 606. Tum pernix Ligur, et sparsi per rura Vageni.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”